monumenta.ch

Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 38, 9
Novi autem quosdam, quorum os maledictione et amaritudine plenum est, innocentiam domini mei detractionibus attentasse; ei notam avaritiae inurentes, quia bona pauperum, et patrimonium crucifixi venatoribus non effundit. Talium gratiam non venatur, quorum laudem vituperium putat: neque gloriam mendicat ex alienae vocis officio, cuius gloria haec est, testimonium conscientiae suae. Ipsum saepe monui, ut esset propitius famae suae, et donis obstrueret os loquentium iniqua, et erat eius responsio: Si talibus, dicebat, placerem, Christi servus non essem. Si expedit placere hominibus, laus mea sit in Domino apud mansuetos et iustos; ac si diceret cum Propheta: In Domino laudabitur anima mea, audiant mansueti et laetentur. Non enim, qui se ipsum commendat, vel qui ab hominibus commendatur, ille probatus est, sed quem Deus commendat. Imponunt ei alii, quod circa suae parentelae promotionem nimis anxie versetur, et quod non spiritus Patris, sed caro et sanguis revelat hoc ei.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below