monumenta.ch

Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 38, 4
Nam si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Neque vos cum austeritate moveri oportet, si quandoque ad vehementem tentationis impulsum cadit humana fragilitas. Ecce qui Deo serviunt, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem. Verumtamen ex quo placuit ei, qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt, segregare dominum meum, ut in ecclesia patriarchali sibi sacerdotio fungeretur; non enim sumpsit sibi honorem, sed vocatus est a Domino tanquam Aaron; non exuit monachum, factus vitula Ephraim docta diligere trituram, nec fuit dominator in clero, sed forma gregis in populo, vas suum in sanctificatione custodiens, et labia consecrata ad vaniloquia non relaxans.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below