monumenta.ch

Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 38, 2
Si loquar ad dominum meum, cum sim cinis et pulvis, quasi edicti venia impetrata; rogo, ut eiusdem officii participatio, sicut ad audaciam me compellit, sic ad indulgentiam vos inflectat. Gratias ago Deo et vobis, quia in spiritu mansuetudinis mihi more vestro blande, et quasi socialiter tetigistis ea, quae in domino meo notabilia videbantur. Scio, quia spiritualis homo omnia diiudicat; ipse autem a nemine iudicatur. Unde et increpationem vestram, sive me, sive dominum meum tangat, cum gratiarum actione recipio.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below