Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 37, 2 Promiseram vobis librum vestrum die Sabbati, quae iam praeteriit, remittere; quod non feci. Sed et Apostolus se in Hispaniam transiturum promiserat, suamque promissionem, Domino disponente aliter, non implevit. Credideram totum librum transcurrisse legendo infra diem praescriptum; qui postea legendi licentiam non habui per momentum. De vestra itaque dilectione confisus, librum adhuc retinere praesumo; cumque alias accusabilem praesumptio faciat, hic excusabilem facit ipsa praesumptio. Nam et in iure civili, si quis equum sibi accommodatum ultra tempus et locum sibi destinatum duxerit, furti actione tenetur: qui tamen, si de confidentia dilectionis hoc fecit, a furto et a mendacio excusatur.