monumenta.ch

Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 36, 2
Magnificat anima mea Dominum; et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo, quia ambulans in spiritu salutari custodias vas tuum in sanctificatione et odore suavitatis. Unde, et sicut unguentum effusum est nomen tuum. Publice dicitur, atque apud Deum et homines laudem plurimam meruisti, quia ab eo tempore, quo vitam sanctimonialem professa es, ab observantia castitatis et sanctimoniae non cessasti.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below