Hildebertus Cenomanensis Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p2, 68, 26 Sane Ecclesia lavacro regenerationis lota, fonte baptismatis aspersa, quasi stans in littore maris, inde videns Pharaonem et Aegyptios submersos, sicut Moyses in Canticum eorum, ita et ipsa in laudem Dei prorumpit, dicens: Nunc scio vere quia misit Dominus, etc. Nunc enim pro tempore gratiae solet poni, ut ibi: Ecce nunc tempus acceptabile.