monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 15, 94
Proiecit virgam, et serpens factus est, qui devoravit serpentes Aegyptiorum significans quod Verbum caro fieret, quae serpentis diri venena vacuaret per remissionem et indulgentiam peccatorum. Virga est enim Verbum directum, regale, plenum potestatis, insigne imperii. Virga serpens facta est, quoniam qui erat Filius Dei ex Deo Patre natus, Filius hominis factus est, natus ex Virgine: qui quasi serpens exaltatus in cruce, medicinam vulneribus infudit humanis. Unde et ipse Dominus ait: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below