monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 13, 84
Honestatem igitur secuta est Iudith, et dum eam sequitur, utilitatem invenit. Honestatis enim fuit prohibere ne populus Dei se profanis dederet, ne ritus patrios et sacramenta proderet; ne sacras virgines, viduas graves, pudicas matronas barbaricae subiiceret impuritati; ne obsidionem deditione solveret: honestatis fuit se malle pro omnibus periclitari, ut omnes eximeret periculo.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below