monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 11, 74
Quid evidentius eo quod Ananias, qui fraudavit de pretio agri sui, quem ipse vendiderat, et portionem pretii tamquam summae totius numerum ante pedes posuit apostolorum, sicut reus fraudis interiit? Licuit utique illi nihil offerre, et hoc sine fraude fecisset. Sed quia fraudem admiscuit, non liberalitatis gratiam reportavit, sed fallaciae poenam exsolvit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below