monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 9, 65
Turpis est itaque omnis fraus. Denique etiam in rebus vilibus exsecrabilis est staterae fallacia, et fraudulenta mensura. Si in foro rerum venalium, in usu commerciorum fraus plectitur, potestne irreprehensibilis videri inter officia virtutum? Clamabat Salomon: Pondus magnum et exiguum, et mensurae duplices immundae sunt coram Domino. Supra quoque ait: Statera adultera, abominatio est Domino, pondus autem aequum acceptabile est illi.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below