monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 8, 54
Iesus quoque et Caleb missi ad explorandam terram, uberem quidem terram, sed a ferocissimis inhabitari gentibus nuntiaverunt. Terrore belli populus infractus, recusabat terrae eius possessionem. Suadebant missi exploratores Iesus et Caleb terram esse utilem: indecorum putabant cedere nationibus: lapidari potius eligebant, quod minabatur populus, quam decedere de honestate. Dissuadebant alii; plebs reclamabat, dicens adversus diras et asperas gentes bellum fore, cadendum sibi in praelio, mulieres suas et pueros direptioni futuros.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below