monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 7, 47
Sed veremur ne cumulemus inopiam. Primum omnium misericordia numquam destituitur, sed adiuvatur. Deinde subsidia annonae, quae his impartienda sunt, collatione redimamus, reparemus auro. Numquid his deficientibus, non alii nobis redimendi cultores videntur? Quanto vilius est pascere, quam emere cultorem! Ubi etiam repares, ubi invenias quem reformes? Adde si invenias, quod ignarum, et alieni usus, numero possis substituere, non cultui.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below