monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 6, 44
Recte igitur Salomon: Qui continet, inquit, frumentum, relinquet illud nationibus, non haeredibus, quoniam avaritiae emolumentum ad successorum iura non pervenit. Quod non legitime acquiritur, quasi ventis quibusdam, ita extraneis diripientibus dissipatur. Et addidit: Captans annonam maledictus in plebe est: benedictio autem eius qui participat (Ibid.). Vides ergo quod largitorem frumenti esse deceat, non pretii captatorem. Non est igitur ista utilitas, in qua plus honestati detrahitur, quam utilitati adiungitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below