monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 6, 40
His igitur quantum cuiusque fert ingenium disputatis, exsurgit alius, dicens: Bona quidem agricultura, quae fructus ministrat omnibus, quae simplici industria accumulat terrarum fecunditatem, nihil doli, nihil fraudi interserens. Denique si quid vitii fuerit, plus dispendii est; quia si bene aliquis seminaverit, melius metet: si sincerum tritici granum severit, puriorem ac sinceram messem colligit. Fecunda terra multiplicatum reddit, quod acceperit: fidelis ager feneratos solet restituere proventus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below