monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, 5, 31
Da, inquit, hunc annulum sapienti, ut beneficio eius possit latere, cum deliquerit: non enim minus fugiet peccatorum contagium, quam si non possit latere. Non enim latebra sapienti spes impunitatis, sed innocentia est. Denique lex non iusto, sed iniusto posita est; quia iustus legem habet mentis suae, et aequitatis ac iustitiae suae normam: ideoque non terrore poenae revocatur a culpa, sed honestatis regula.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below