monumenta.ch

Hugutio Pisanus Hugutio Pisanus, Derivationes, p19, p301, 10
Item a sto hoc stagnum, aqua stans artificialiter et pisces habens; item stagnum, quoddam genus metalli, et dicitur a quodam greco, scilicet stanatos, quod est separans et secernens: mixta enim et adulterata inter se per ignem metalla dissociat et ab auro et argento es plumbumque secernit, alia quoque metalla ab igne defendit; unde stagneus -a -um secundum utramque significationem predicti nominis, et stagnosus -a -um; et stagno -as, ad modum stagni inundare, abundare, crescere, vel stagno aliquid aptare, preparare; et componitur constagno -as, destagno -as, valde vel deorsum stagnare vel decrescere vel stagnum removere, instagno -as, intus vel valde stagnare, restagno -as, iterum stagnare vel retro, scilicet decrescere vel redundare vel stagnum removere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below