monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 50, 252
Prima ergo fides, quae est sapientiae, ut Salomon dicit, secutus patrem: Initium sapientiae timor Domini. Et lex dicit: Diliges Dominum Deum tuum, diliges proximum tuum. Pulchrum est enim ut gratiam tuam atque officia in societatem humani generis conferas. Sed primum illud decorum est, ut quod habes pretiosissimum, hoc est, mentem tuam, qua nihil habes praestantius, Deo deputes. Cum solveris auctori debitum, licet ut opera tua in beneficentiam et adiumenta hominum conferas, atque opem feras necessitatibus, aut pecunia, aut officio, aut etiam quocumque munere; quod late patet in vestro ministerio: pecunia, ut subvenias: debito, ut obligatum liberes: officio, ut servanda suscipias, quae metuat amittere, qui deponenda credidit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below