monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 50, 246
Advertimus quanta in nobis requirantur: ut abstinens sit a vino minister Domini, ut testimonio bono fulciatur non solum fidelium, sed etiam ab his qui foris sunt. Decet enim actuum operumque nostrorum testem esse publicam existimationem, ne derogetur muneri; ut qui videt ministrum altaris congruis ornatum virtutibus, auctorem praedicet, et Dominum veneretur, qui tales servulos habeat. Laus enim Domini, ubi munda possessio, et innocens familiae disciplina.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below