monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 49, 244
Quid ergo vane araneam texis, quae inanis et sine fructu est, et tamquam casses suspendis inutiles divitiarum copias: quae etsi fluant, nihil prosunt; immo exuunt te imaginem Dei, et induunt terreni imaginem? Si tyranni aliquis imaginem habeat, nonne obnoxius est damnationi? Tu deponis imaginem aeterni imperatoris, et erigis in te imagiginem mortis. Eiice magis de civitate animae tuae imaginem diaboli, et attolle imaginem Christi. Haec in te fulgeat, in tua civitate, hoc est, anima resplendeat, quae oblitterat vitiorum imagines. De quibus ait David: Domine, in civitatetua, ad nihilum deduces imagines eorum. Cum enim depinxerit Hierusalem Dominus ad imaginem suam, tunc adversariorum omnis imago deletur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below