monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 49, 241
Itaque si sapientia, si fides, si contemptus saeculi, si gratia tua abscondat omnem perfidiam, beatus eris; quia non respicis in vanitates et insanias falsas. An mediocre est tollere vocem adversario, ut arguendi te non possit habere auctoritatem? Itaque qui non respicit in vanitates, non conturbatur; qui enim respicit conturbatur, et vanissime quidem. Quid est enim congregare opes, nisi vanum; quia caduca quaerere vanum est satis? Cum autem congregaveris, qui scias an possidere liceat tibi?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below