monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 48, 235
Tamen et sanctum David in hoc quoque genere virtutis imparem Paulo non fuisse edocere possumus. Qui primo quidem cum malediceret ei filius Semei et crimina obiiceret, tacebat et humiliabatur, et silebat a bonis suis, hoc est bonorum operum conscientia: deinde expetebat maledici sibi, quia maledicto illo divinam acquirebat misericordiam.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below