monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 48, 234
Si vero perfectus sim (verbi gratia loquor, nam veritate infirmus sum) si ergo perfectus sim, benedico maledicentem, sicut benedicebat et Paulus; qui ait: Maledicimur, et benedicimus. Audierat enim dicentem: Diligite inimicos vestros, orate pro calumniantibus et persequentibus vos. Ideo ergo Paulus persecutionem patiebatur, et sustinebat, quia vincebat et mitigabat humanum affectum propositae mercedis gratia; ut filius Dei fieret, si dilexisset inimicum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below