monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 45, 218
Teneamus igitur verecundiam, et eam quae totius vitae ornatum attollit modestiam. Non enim mediocre est rebus singulis modum servare, atque impartiri ordinem, in quo vere praelucet illud quod decorum dicitur: quod ita cum honesto iungitur, ut separari non queat. Siquidem et quod decet, honestum est, et quod honestum est, decet; ut magis in sermone distinctio sit, quam in virtute discretio. Differre enim ea inter se intelligi potest, explicari non potest.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below