monumenta.ch

Martianus Capella Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 5, 530
differt autem figura elocutionis a figura sententiae hoc, quod sententiae figura immutato verborum ordine <manet nihilominus, elocutionis autem immutato verborum ordine> manere non poterit, quamvis plerumque fieri potest, ut sententiae figura coniungatur cum elocutionis figura, ut <--->. in ironia, quae figura est sententiae, epanaphora permiscetur, quae est elocutionis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below