monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 39, 192
Non est igitur mediocris nec discreta a caeteris animi fortitudo, quae bellum cum virtutibus gerat: sed quae sola defendat ornamenta virtutum omnium, et iudicia custodiat; et quae inexpiabili praelio adversus omnia vitia decernat, invicta ad labores, fortis ad pericula, rigidior adversus voluptates, dura adversus illecebras, quibus aurem deferre nesciat, nec (ut dicitur) ave dicat; pecuniam negligat, avaritiam fugiat tamquam labem quamdam, quae virtutem effeminet. Nihil enim tam contrarium fortitudini, quam lucro vinci. Frequenter pulsis hostibus, et inclinata in fugam adversariorum acie, dum exuviis caesorum capitur praeliator, inter ipsos quos stravit, miserandus occubuit: et triumphis suis deiectae legiones dum spoliis occupantur, hostem in se revocaverunt, qui fugerat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below