monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 33, 172
Nihil autem tam consociabile, quam cum aequitate iustitia: quae velut compar et socia benevolentiae, facit ut eos quos pares nobis credimus, diligamus. Habet autem in se benevolentia, etiam fortitudinem; nam cum amicitia ex benevolentiae fonte procedat, non dubitat pro amico gravia vitae sustinere pericula: Et si mala mihi, inquit, evenerint per illum, sustineo.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below