monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 25, 118
Primi igitur nostri definierunt prudentiam in veri consistere cognitione. Quis enim illorum ante Abraham, David, Salomonem? Deinde iustitiam spectare ad societatem generis humani. Denique David ait: Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. Iustus miseretur, iustus commodat. Sapienti et iusto totus mundus divitiarum est. Iustus communia pro suis habet, sua pro communibus. Iustus se ipsum, priusquam alios, accusat. Ille enim iustus, qui nec sibi parcit, et occulta sua latere non patitur. Vide quam iustus Abraham. In senectute susceperat filium per repromissionem, reposcenti Domino negandum ad sacrificium, quamvis unicum, non putavit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below