monumenta.ch

Martianus Capella Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 419
additi sunt alii duo modi, qui per argumentum istorum duorum fieri possunt, non tamen per disiunctionem, sed per negationem. est ergo sextus modus, in quo demonstratur non posse simul et hoc esse et illud. assumitur per unius confirmationem, concluditur per alterius infirmationem: 'non est <et> sanus et imbecillis; sanus est autem, non igitur imbecillis'. septimus modus proponitur sic <ut sextus>, et in eo assumitur ut in quinto, atque ita concluditur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below