monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 24, 111
Sanctum quoque eius nepotem Iacob delectabat domi securum degere: sed mater voluit peregrinari, ut daret fraternae iracundiae locum. Vicit appetitum consilii salubritas. Exsul domo, profugus a parentibus, ubique tamen convenientem mensuram negotiis tenuit, et temporibus opportunitatem reservavit. Acceptus domi parentibus, ut alter maturitate provocatus obsequii benedictionem daret, alter amore pio propenderet. Fraterno quoque iudicio praelatus, cum cibum suum fratri cedendum putasset: delectabatur utique alimento secundum naturam, sed secundum pietatem cessit petito. Pastor domino gregis fidus, socero gener sedulus, impiger in labore, in convivio parcus, in satisfactione praevius, in remuneratione largus. Denique sic fraternam mitigavit iracundiam; ut cuius verebatur inimicitias, adipisceretur gratiam.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below