monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 23, 103
Cavenda enim etiam in fabulis, ne inflectant gravitatem severioris propositi. Vae vobis, qui ridetis, quia flebitis! ait Dominus: et nos ridendi materiam requirimus, ut hic ridentes, illic fleamus? Non solum profusos, sed omnes etiam iocos declinandos arbitror; nisi forte plenum suavitatis et gratiae sermonem esse, non indecorum est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below