monumenta.ch

Martianus Capella Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 400
item particularis abdicativa potest hoc modo converti: 'si enim quoddam animal homo non est, quoddam non homo animal est', et in hac conversione observandum est, <ut> ubi non est negatio cum directo proponimus, sit dum convertimus. hanc vicissim conversionem recipiunt duo proloquia, quae illam primam non recipiebant; solum universale abdicativum non aliam recipit. vocetur ergo dicendi causa illa prima conversio, haec secunda. haec autem proloquia quemadmodum inter se affecta sint hoc (fig) modo manifestius apparebit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below