monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 18, 80
Sacerdotes quoque veteri more, sicut in Exodo legimus, brachas accipiebant, sicut ad Mosen dictum est a Domino: Et facies illis brachas lineas, ut tegatur turpitudo pudoris. A lumbis usque ad femora erunt, et habebit eas Aaron et filii eius, cum intrabunt in tabernaculum Testimonii: et cum accedent sacrificare ad aram Sanctuarii, et non inducent super se peccatum, ne moriantur. Quod nonnulli nostrorum servare adhuc feruntur: plerique spiritali interpretatione ad cautionem verecundiae et custodiam castitatis, dictum arbitrantur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below