monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 18, 79
Denique si casu aperiantur hae partes, confunditur verecundia: si studio, impudentia aestimatur. Unde et filius Noe Cham offensam retulit, quia nudatum videns patrem risit: qui autem operuerunt patrem, acceperunt benedictionis gratiam. Ex quo mos vetus et in urbe Roma, et in plerisque civitatibus fuit, ut filii puberes cum parentibus, vel generi cum soceris non lavarent, ne paternae reverentiae auctoritas minueretur: licet plerique se et in lavacro quantum possunt tegant; ne vel illic ubi nudum totum est corpus, huiusmodi intecta sit portio.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below