monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 18, 75
Est etiam gressus probabilis, in quo sit species auctoritatis, gravitatisque pondus, tranquillitatis vestigium; ita tamen si studium desit atque affectatio, sed motus sit purus ac simplex; nihil enim fucatum placet. Motum natura informet. Si quid sane in natura vitii est, industria emendet; ut ars desit, non desit correctio.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below