monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 17, 65
Quoniam igitur et poenam improbitati, et virtuti fore praemium satis claruit, de Officiis aggrediamur dicere; quae nobis ab adolescentia spectanda sunt, ut cum aetate accrescant simul. Est igitur bonorum adolescentium timorem Dei habere, deferre parentibus, honorem habere senioribus, castitatem tueri, non aspernari humilitatem, diligere clementiam ac verecundiam, quae ornamento sunt minori aetati. Ut enim in senibus gravitas, in iuvenibus alacritas; ita in adolescentibus verecundia, velut quadam dote commendatur naturae.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below