monumenta.ch

Cassianus Cassianus, Collationes, 2, 17, 30, 1
Hoc quoque simili cautione curandum est, ut si quis forsitan sermo quem esse vultis occultum de vestro ore fuerit prolapsus, nulla occultationis praecepta sollicitent audientem; magis enim latebit si negligenter atque simpliciter transeatur, quia non quilibet fratrum super divulgationis eius impugnatione torquebitur, existimans rem vilem aliquam transitoria confabulatione prolatam, et quae ex hoc ipso sit levior, quia cautissimo silentii praecepto sensibus audientis commendata non fuerit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below