monumenta.ch

Martianus Capella Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 359
Aliena sunt, quae ratione aliqua mutuamur vel propter necessitatem vel propter decorem: propter necessitatem ut dicimus vites gemmare, laetas segetes. hic enim, quoniam proprium deficit, alieno usi sumus; neque enim aut vites aliud quam gemmare, aut segetes aliud quam laetas possumus dicere; propter decorem autem dicimus fluctuare segetes. possumus enim [aliud] moveri dicere, sed quoniam ornatum non est, alieno utimur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below