monumenta.ch

Cassianus Cassianus, Collationes, 2, 17, 29, 2
Caeterum super observantia illorum principalium mandatorum constantissime definiendum est, ac pro his etiam mors, si necesse fuerit, non vitanda, pro quibus immobiliter est dicendum, Iuravi et statui. Quod fieri debet pro custodia charitatis, pro qua spernenda sunt universa, ne bonum tranquillitatis illius perfectioque maculetur. Similiterque iurandum est pro castimoniae puritate, nec aliud facere nos oportet pro fide, pro sobrietate atque iustitia, quae omnia indemutabili perseverantia sunt tenenda, et a quibus paululum recessisse damnabile est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below