monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 14, 55
Quid autem tam stolidum, quam putare quod Deum quidquam praetereat; cum sol qui minister luminis est, etiam abdita penetret, et in fundamenta domus vel secreta conclavia vis caloris eius irrumpat? Quis neget verna temperie tepefieri interiora terrarum, quas glacies hiberna constrinxerit? Norunt ergo arborum occultam vim caloris vel frigoris, adeo ut radices arborum aut urantur frigore, aut fotu solis virescant. Denique ubi clementia coeli arriserit, varios terra se fundit in fructus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below