monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 13, 47
Sed revertamur ad propositum, ne divisionem factam praeteriisse videamur, quia occurrimus opinioni eorum qui videntes sceleratos quosque divites, laetos, honoratos, potentes, cum plerique iustorum egeant, atque infirmi sint, putant vel nihil Deum curare de nobis, ut Epicurei dicunt: vel nescire actus hominum, ut flagitiosi putant: vel si scit omnia, iniquum esse iudicem; ut bonos egere patiatur, abundare improbos. Nec superfluus velut quidam excursus fuit, ut opinioni huiusmodi ipsorum affectus responderet, quos beatos iudicant, cum ipsi se miseros putent. Arbitratus enim sum quod ipsi sibi facilius quam nobis crederent.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below