monumenta.ch

Cassianus Cassianus, Collationes, 2, 17, 25, 14
Et subito loquar de gente et regno, ut aedificem et plantem illud. Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, poenitentiam agam super bonum quod locutus sum ut facerem ei. Ad Ezechielem quoque ait: Noli subtrahere verbum, si forte audiant, et convertatur unusquisque a via sua mala, et poenitebit me mali quod cogitavi facere eis propter malitiam studiorum eorum. Quibus testimoniis declaratur non oportere ut pertinaciter in nostris definitionibus haereamus, sed ratione eas ac iudicio temperandas, semperque praelegenda ac praeferenda esse meliora; et ad illam quae utilior diiudicata fuerit partem sine cunctatione aliqua transeundum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below