monumenta.ch

Cassianus Cassianus, Collationes, 2, 17, 25, 7
Statui enim hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos. Cum intraturos se domum Lot Sodomis angeli denegassent, dicentes ad eum, Non intrabimus, sed in platea manebimus, continuo eius precibus compelluntur statutum mutare sermonem, sicut Scriptura subiungit: Et coegit eos Lot, et diverterunt ad eum. Qui utique si diversuros se ad eum esse noverant, invitantis petitionem simulatoria excusatione renuerunt: sin autem veraciter excusabant, evidenter immutasse sententiam comprobantur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below