monumenta.ch

Cassianus Cassianus, Collationes, 2, 17, 25, 5
Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquanto tempore manere apud vos. Cuius rei etiam in secunda Epistola ita meminit: Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis, et per vos transirem in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Iudaeam. Sed superveniente salubriore consilio, nequaquam se id quod promiserat exsecutum evidentissime confitetur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below