monumenta.ch

Cassianus Cassianus, Collationes, 2, 17, 25, 2
Nam beatum Ioseph pietas compulit, ut falsum fratribus crimen etiam cum obtestatione regiae salutis impingeret, dicens: Exploratores estis, infirmiora terrae venistis inspicere. Et infra: Mittite, inquit, ex vestris unum; et adducite fratrem vestrum huc, vos autem custodiemini hic, usque dum manifesta fiant verba vestra, an verum dicatis, an non: sin autem, per salutem Pharaonis, exploratores estis. Si enim non eos hoc misericordi mendacio terruisset, nec patrem fratremque revisere, nec eos in tantis inopiae periculis alere, nec conscientiam postremo fratrum a reatu venditionis suae expurgare potuisset. Non ergo tam reprehensibile fuit metum fratribus incussisse mendacio, quam sanctum atque laudabile occasione ficti periculi inimicos ac venditores suos ad salutarem poenitentiam compulisse.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below