monumenta.ch

Cassianus Cassianus, Collationes, 2, 17, 20, 4
Et ut haec eadem attentius indagantes sigillatim Apostolicarum virtutum insignia replicemus, quaerat aliquis quomodo omnibus per omnia beatus Apostolus suam probetur aptasse personam? ubi factus sit Iudaeis sicut Iudaeus? Profecto ibi, ubi illam sententiam intimo corde custodiens, quam Galatis denuntiaverat, dicens: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. In Timothei tamen circumcisione imaginem quodammodo Iudaicae superstitionis assumpsit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below