monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 7, 31
Mundi quoque figuram curiosissimus Varro longae rotunditati in Geometriae volumine comparavit, formam ipsius ad ovi similitudinem trahens, quod in latitudine quidem rotundum, sed in longitudine probatur oblongum. Sed nobis sufficit, quantum in Scripturis sacris legitur, tantum de hac arte sentire; quia nimis indecorum est hinc humanam sequi sententiam, unde, quantum nobis expedit, divinam noscimur habere doctrinam.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below