monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 7, 26
De astronomica vero disciplina in utraque lingua diversorum quidem sunt scripta volumina; inter quos tamen Ptolomaeus apud Graecos praecipuus habetur, qui de hac re duos codices edidit, quorum unum minorem, alterum maiorem vocavit Astronomum. Is etiam et canones quibus cursus astrorum inveniantur instituit: ex quibus, ut mihi videtur, climata forsitan nosse, horarum spatia comprehendere, lunae cursum pro inquisitione paschali, solis eclipsin, ne simplices aliqua confusione turbentur, qua ratione fiant, advertere non videtur absurdum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below