monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.301

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 7, 3
Astronomia itaque dicitur, unde nobis sermo est, astrorum lex: quia nesciunt ullo modo, quam a suo Creatore disposita sunt, vel consistere vel moveri: nisi forte quando aliquo miraculo facto Divinitatis arbitrio commutantur; sicut Iesus Nave, tribus horis soli in Gabaon ut staret, legitur imperasse; et temporibus Ezechiae regis retrorsum decem gradibus reversum fuisse; et in passione quoque Domini Christi tribus horis sol tenebrosus effectus est, et his similia. Ideo enim miracula dicuntur, quoniam contra rerum consuetudinem admiranda contingunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below