monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 7, 1
Astronomia superest, quam si casta ac moderata mente perquirimus, sensus quoque nostros, ut veteres dicunt, magna claritate perfundit. Quale est enim ad coelos animo subire, totamque illam machinam supernam indagabili ratione discutere, et inspectiva mentis sublimitate, ex aliqua parte colligere, quod tantae magnitudinis arcana velaverunt?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below