monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Institutiones, 2, 6, 4
Geometria Latine dicitur terrae dimensio, quoniam per diversas formas ipsius disciplinae, ut nonnulli dicunt, primum Aegyptus dominis propriis fertur esse partita; cuius disciplinae magistri, mensores ante dicebantur. Sed Varro peritissimus Latinorum huius nominis causam sic exstitisse commemorat: dicens, prius quidem homines dimensiones terrarum terminis positis, vagantibus populis, pacis utilia praestitisse; deinde totius anni circulum menstruali numero fuisse partitos; unde et ipsi menses, quod annum metiantur, dicti sunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below